289
Cap. septimum 245
sionem continebatur, & quia eadem terra
partes non satis digestas aut per naturam de¬
coctas includit, sed magis naturae mercurij
& sulphuris adhuc participes, quae vtraque
fumum album exhalant, in aeris fusione hi
spiritus fugam quaerunt, vnde oportet vt eo¬
rum suga sit per corpus fusum, sicque citri¬
nant ipsum, quia fumus hic spirituum tempe¬
rate albus est, & album istiusmodi mixtum
rubeo reprimit rubedinem, fitque citrinatio,
quae secundum Gebrum nihil aliud est, quam
rubei & albi determinata proportio. Quod autem
spiritus siue vapores horum spirituum in
cadmia conclusi: aes citrinent, hinc patet,
quia idem cum thutia fieri posse tam Her¬
mes quam omnes alchymici testantur. Thu¬
tia autem est fumus in metallicis fusionibus
sursum eleuatus, & lateribus camerisque for¬
nacum inhaerens. Seum, vt Geber ait, fumui cor¬
porum alborum, aut fumus mistionis Iouis & Veneris
lateribus fornacum & fornicibus adharens. Ita¬
que Cadmia non tingit, sed colorem aeris ru¬
bicundum illi naturalem extinguit & pal¬
liat. Vnde Geber. Tollitur rubedo Veneris cum
thutia & dealbatur, sed quia thutiae dealbatio non
sufficit, ideo solum citrinat: & citrinatio quaelibet al¬
bedini est affinis. Amplius in vera tinctura ne¬
cessum est tinctum in naturam tingentis
transformari, aes autem non mutatur in cad¬
miam, sed potius è conuerso partes cadmiae
aerariae
Q 3
Sum. perf.
cap. 60.
Sum. cap. 78.