289
An iu medi¬
is minerali¬
bus tinctura
inueniri
possit.
Quomodo
Cadmia aes
tingere vi¬
deatur.
244 De Tinctura alba & rubes.
immutet, philosophica tinctura non dice¬
tur, quae non metallum vile in aliud minus
pretiosum transmutare debet, sed in aurum
& argentum, & hoc in instanti sola liquefa¬
ctione & admixtione elixiris praecedente:
quemadmodum nec aliae transmutationes quae¬
libet artificum industria repertae, quamuis
etiam nonnihil fructuosae, nisi differentias om¬
nes & notas diffinitionis supra traditae possi¬
deant. At in marchasitis, magnesia, thutia, sul¬
phure, auri pigmento aliisque mediis mi¬
neralibus haec philosophorum tinctura de¬
praehendi poterit. Videmus enim aes admistum
cadmiae, & cum eadem liquefactum, natura¬
li rubedine deposita citrinum colorem assu¬
mere firmum & perdurabilem. Pondus ae¬
ris etiam mirum, in modum augeri, quod si¬
gnum est verae vnionis colorantis cum colo¬
rato; aeris enim pondus centum forte libra¬
rum ante ebullitionem suam cum cadmia,
postea centum triginta vel quadraginta aut
circiter libras appendit, & mutato nomine
aurichalcum vel quibusdam Orichalcum di¬
citur. Haec vera esse negare non possum, ta¬
men propterea cadmiam aut simile quidpiam
aes aut ferrum alterans tincturam dicere nun¬
quam possumus. In primis enim Cadmia aeris
pondus auget, quia plurimum aeris in se com¬
praehendit, quod per ignem liquatum simi¬
li se associat relicta terra sua in qua ante fu¬
sionem