485
OBSCVRE TRADITA. 42
Item Hermes in principio libri septem tractatuum.. Huius
autem artis scientiam ab unius tantùm Dei habeo inspiratio¬
ne. Amplius sciendum quòd cum mos philosophorum sit,
non inuidere, quoniam scientis est docere posse. Ideo hoc
arcanum diuinum, à Deo primis philosophantibus reuelatum
posteris tradiderunt in scripturis, timore & praecepto Dei
coacti & quia arcana, praesertim hoc non quibus libet, sed so¬
lis sapientibus dignis a Deo dilectis sunt reuelanda. Ideo solis
illis scripserunt. Si enim omnibus indifferenter hoc scripsis¬
sent arcanum, sicut in alijs scientijs omnibus plano sermone et
ordine, omnem ipsius modum & circonstantias omnes qui¬
bus peruenitur ad ipsum absque figura & enigmate reue¬
lassent. Ergo uolentes hoc solis aperire praedicti & ab insi¬
pientibus occultare tradiderunt sermonibus obscuris illis & ob¬
scurissimis istis. Neque potuissent philosophantes sequentes ali¬
ter ad eius notitiam peruenisse. Vnde. Morienus. Si sapien¬
tes, qui post illos fuerunt, de qualitate uasis in quo confici¬
tur, expones suas non inuenissent, nunquam ad eius notitiam
peruenire potuissent. Vnde idem . Allegorizauerunt dicta
sua super uulgus, non sunt tamen mentiti, sed locuti secun¬
dum quòd bonum uidebatur eis & secundum hoc quòd adin
uicem se intelligerent ut alios lateret hoc etc. Vnde Geber
in summa sua capitulo de negantibus artem à datis, dicit sic.
Haec enim ars occulto sermone non eget omnino neque peni¬
tus manifesto, trademus ergo ipsam sermone tali quòd pru¬
dentes latere non accidet, hic autem mediocribus profundissi¬
mus erit, fatuis autem per utrosque terminos miserabiliter
concludet in hac una & eadem traditione nostra. Idem in
eodem capitulo de administratione solaris medicinae. Sed se
quidem hanc scientiam Palliamus non miretur doctrinae filius,
F ij