485
ARS CVR SIT
non enim illi Palliamus sed malis & improbis, & eam tali
sermone tradidimus, quem latere insipientes necessario acci¬
det, & eo ad illius inuentionis perquisitionem prudentes alli¬
ciet. Filij igitur doctrinae perquirite & hoc excellentissimum
Dei donum, uobis solis seruatum inuenietis. Filij insipientis
nequitiae & maliuolae prauitatis immensae ab hac scientia fu¬
gite, quia uobis inimica est & aduersaria, & uos in mise¬
riam paupertatis constituet, quoniam uobis penitus hoc Dei
donum est occultum & à diuina prouidentia denegatum
mnino. Idem in eodem capitulo ultimo. Non enim tradimus
scientiam nostram sermonis continuatione, sed eam seminaui¬
mus in diuersis capitulis, & hoc ideo quoniam tam quidem
probi, quàm improbi si continue tradita fuisset, eam usurpas¬
sent indigne etc. Idem in eodem. Solum ergo prudentes
ad artem allicimus, per ingenia à nobis tradita uiam inuesti¬
gationis eisdem exposuimus. Non autem eam inuentam nisi
solis nobis scripsimus, sed inuestigationis modum et modorum
ingenia etc. Et Alexander. Scias quòd hunc meum librum,
nullis nisi philosophis posui. Et Rasis in libello ludorum. Non
enim fecimus libros nostros, nisi nobis & filijs nostris & quis¬
quis sit, qui peruenerit ad intelligendum eos, erit ex nobis, &
qui non peruenerit erit contrarius nobis. Idem in lumine lu¬
minum. Si enim omnia prout se habent, uellem enodare,
nullus ultro prudentiae esset locus, cum insipiens sapienti aequa
retur. Neque sub lunari circulo quisquam mortalium pau¬
pertate nouerca inediarum ulterius defleret angustias.
Vnde secundum Hermetem in principio. Scitote filij quòd
philosophi non inuident morigerosis, neque legitimis nec sa¬
pientibus: ueruntamen ignaris & uitiosis à lege & benigni¬
tate priuatis, ne mali potentes fiant, quoniam penitus indigni