141
PRIMUS 3
lud ex historijs planè cognitum est, sine aureis argen¬
teisque numis & stetisse, & creuisse, Lacedemona procu¬
buisse, & corruisse, cum sub Lysandro manubias captis
Athenis aureas admisisset: Accedebat Plato, qui suis in
legibus prohibuit aurum ab vllo priuato possideri: Atque
idem et de argento promulgauerat, occurrebat illius ani¬
mo fortassis rarissimum quondam ingraetia fuisse argen¬
ti atque auri vsum, solisque in templis id videri solitum.
Nec nisi in tripodibus & immagunculis, quas primum
Lydiae Reges Gyges, & Croesus, deinde Siculi tyrani po¬
suissent, Mox Phocensibus delphos popillantibus id me¬
talli per gręciam quoquomodo vulgari cępisse, Nec non
ad auri minuendam aestimationem illud mihi succurrè¬
bat, quod apud hębreos in eius copia metalli sit inuentum
aes, auro praestantius; Modo retulerit vera Iosephus in
septimo & in vndecimo antiquitatum: Veniebat etiam ad
memoriam mandatum esse hystorijs ipsa in Italia castris
suis interdixisse spartacum, ne quis aurum haberet, aut
argentum. Et post innumera tot seculorum curricula per¬
seuerasse apud nonnullus Asiae, & Aphricae gentes, ut alię
paruo duxerint aurum, aliae pro nihilo et habuerint, ac
in India, quae putatur auri feracissima, si de ea parte,
quam vicit Alexander Macedo, faciamus mentionem,
non fuisse aurum exeius rerum gestarum gręcis scripto¬
ribus accepimus, tametsi direpta perside tantum auri¬
nactum regem ipsum, ut ad illud conuehendum vix fuerint,
satis
A ij