141
4 LIBER
satis mulorum triginta millia. Colligamus igitur conuenisse
quidem mortales, vt aurum nimio plus aestimarent, cur autem con¬
uenerint non constare, nec ratum semper statumque fuis¬
se, vt omnibus in vniuersum nationibus placuerit au¬
rum mensuram esse rerum caeterarum.
QVOD NON TANTI VT FIT DVCENDVM
sit aurum ex utilitate de rei natura petita Cap II.
Minimi verò ducebam argumentum, quo
persuadere vulgi hominibus quidam
sunt adnixi, Plurimum esse vsui mor¬
talibùs aurum. Nam contra ipse ferrum
obijciebam, sine quò nec agricultura
consistit, ars non minùs necessaria,
quam comis, Atque ut ait Xenophon omnium artium mater, & nu¬
trix, sed nec aedificatoria satis extruitur, nec Nautica
planè custoditur, ut omittam militarem, quae tametsi nocet
quibusdam, non tamen omnibus suffragabatur statim nobis he¬
mistichion illud ferroque nocentius aurum, atque dictum
aliud, non absimile, auro ferrum inter bella gratius.
Proximumque huic accedebat id elogij prescissum es¬
se conuitijs aurum ab optimis quibusque, & ad pernitiem
vitae repertum, subinde quoque recordabar & miratam
olim uetustatem, & indignatam simul, quod prius tenue¬
rit aurum, cùm id eludère niteretur sub Mide
fabula; cui nihil omnino solidae opis ad vitam congesta
moles