223
93
Dialogus. Tertius.
tea vulgare Aurum sibi locum in medico
usu non vsurpare, compertum habuisti, nem¬
pè, si ob insitas potentia qualitates, aut po¬
tius ob specificam primi ordinis formam,
id proponunt, huius impossibilitatem haud
ignoras. Aurum enim cùm ab innato calo¬
re non immutetur, frustra ebibitur, &
qua, Vinumque vbi extinctum est, faculta¬
tem nondum receptam dare non valent, un¬
de vulgare Aurum à sordidis, & tetris
amurcis, massam (vt asserunt) expurgare
sanguineam, solidiusvè radicale humidum
reddere, atque spiritus ipsos clariores effice¬
re, haudquaquam potest. sin ob secundum
specificae formae modum, ipsum collaudant,
ea quae contra Plinium, ac simplices eiusdem
suppositiones dicta sunt, explorata iam ha¬
bes. A. negas igitur, id quod Auerroes
quinto colliget cap. 19. supponit, cum dixit,
& quaedam sunt quae confortant à tota sub¬
stantia, sicut Aurum, & Margaritae, cor?
D. nondum meam sententiam percipis?
Aurum