223
94
De Auro
Aurum suas habere virtutes insitas, planè
asseuero, sed ob substantiae impassibilitatem,
huiusmodi virtutes non posse nobis proficere,
hoc est quod maximè contendimus, procuret
itaque Auerroes, vt Auri substantia, Mar¬
garitis similis immutatione euadat, hoc
enim tunc fiet, cum in potabilem formam,
oleum, & quintam essentiam, reducetur,
& ita Aurum cordi conferre, eaque omnia
facere, quae isti dicunt auctores, ipsis conce¬
dere non recusabo. A. hoc sanè tibi condo¬
nandum putaui, sed quod Leuinus Lemnius
lib. 3. de occultis Naturae mirandis subiun¬
xit, de locali applicatione, non esse contra
suppositionem tuam arbitraris? memento
quod rationibus ijs quibus, ut intelligo de¬
fensionem adhibere soles, instantiam hanc
diluere haudquaquam potes, quippè Leui¬
nus, non Auri substantia, sed vino quo ex¬
tinctum sit Aurum, exteriores curat affe¬
ctiones omnes. D. & quid obstat, quin ra¬
tionibus praedictis, Leuini pseudomethodus
curandi,