95
Dialogus
Tertius.
curandi,
è
medio
tollatur?
A.
&
si
huius¬
modi
Vinum
proficeret,
sensum
negares?
D.
non
equidem,
sed
si
ea
quae
Leuinus
pro¬
mittit,
efficere
potest,
non
Auri
ratione,
sed
Vini,
&
Tartari,
hoc
esse
contenderem;
Vi¬
num
enim
per
se
ipsum,
Galeni
testimonio
tertio
methodi
quarto,
vlceribus
medetur,
non
inflammatosque
nodos,
Auicenna
primo
canone
fen
tertia,
doctrina
secunda,
cap.
8.
asseuerante,
digerit;
&
Vini
Fex,
ex
Dio¬
scoride
Anazarbao
libro
quinto,
capit.
90.
vlcera
ad
cicatricem
perducit,
adstringit,
siccatque,
tumores
&
per
se
se,
&
cum
myr¬
to
cohibet,
ventris
stomachique
fluxiones,
il¬
licò
sistit,
muliebre
profluuium,
imò
ventri,
aut
genitalibus
imposita,
mitigat,
panos
nondum
exulceratos,
&
tubercula
discutit,
rigentes
mammas,
suique
lactis
impatientes,
cum
aceto
peruncta,
extinguit,
cremata
verò,
vngues
scabros
cum
resina
aufert,
&
elota,
oculorum
medicamentis,
vt
spodos,
adijcitur,
cicatricesque
eorum,
&
caligines,
eadem