141
8 LIBER
ctum est, auctoritate. Citat in [sic] Varronem, cuius tamen
aetatis vir, & in medica materia praecipuus, Dioscorides
nullius exauro medicinae protulit experimenta, Dixi ęta¬
te Varronis Dioscoridem uixisse, communem secutis
opinionem, & Suydae monumenta, & si scio esse, qui
malunt aetate Plinij fuisse Dioscoridem propter Lienij
Bassi mentionem, sed vellem eos anim aduertisse, vixisse
quoque Dioscoridem Arrij tempore, cui dicat volumen
de simplici medicina, Arrij dico non eius, quem de aspi¬
ratione Catullus irridet: Nec eius, qui nostrae religio¬
nis hostis acerrimus blasphemias in Christum Domi¬
num peruicacissime iecit, sed eius qui Alexandrinus
pariter fuit, & Augusto Caesari post partam victo¬
riam de Antonio & Cleopatra magno est habitus ho¬
nore, sed siue antiquior Plinio Dioscorides, siue aequa¬
lis parum videtur referre, Varro certè triumuirali pro¬
scriptionè consumptus est, & sub Antonio triumuiro
floruit ipse Dioscorides, à quo deinceps graecia latium
barbarices, medicam materiam accepit, atque id qui¬
dem priori damus opinioni posteriori vero, quod apud
Plinium Dioscoridis est mentio, siuè antiquioris, siue
proximi, siue mauis ęqualis Hic sanè Dioscorides cu¬
iusuis seculi vir fuerit, multa tradidit propriis capitibus
argenti viui, aeris, ferri, plumbi medicamenta, non au¬
ris Atque eius etiam vix meminit in hydrargyro, ea de
causa, quod si haustum fuerit, nocueritque, ei malo au¬
ri