141
PRIMVS 9
riramenta succurrant, atque hoc inter tractandum
medicam materiam; Dum vero differit de venenis aco¬
nito dicit repugnare merum in quo candens aurum sit
extinctum, at hoc non illi proprium dicit, sed communem
esse medellam argento, ferro, ferrique scoriae, quae tantun¬
den polleant; idque Paulus Aegineta recipit disserens de
venenis, Galenus longè iunior Dioscoride, neque de pote¬
state simplicium medicamentorum disserens, neque de
compositura ipsorum, auri meminit, quantum ipse me¬
minerim: Nec ignoro Nicandrum Colophonium cecinis¬
se in Alexipharmacis autum vel argentum prodesse, nam
siue quod Poeta fuerit, siue quod à Dioscoride, & Ga¬
leno, tanti factus non sit, ut eius testimonium ac in causa
pro legitimo citaretur, siue quod argentum aequè ac aurum,
[GR]ἐν τώ ματι θολεροΰ[/GR] scribit valere, parum videtur habere
momenti; Nam signat turbidum effici liquorem metal¬
lo, eundemque potari: sed ego tamen non abnuerim aurum
medicam vim obtinere; sed quantula quaeso portio repe¬
rietur si conferamus id innumerabilibus rebus, quibus,
inest potestas medendi, abigendique venena? par sit de
argento iudicium. Quòd si nec medicae fert opem facul¬
tati, nec voluptati confert: Vnde quaeso illa comis tot uaso¬
ru siue aureorum, siue argenteorum conquisita per tot la¬
bores aggestio? Videtur enim mensa argenteis sal¬
tem vasis instructa dessignari nobilitas: At Vitru¬
uius in octauo libro, de aquis disserens ad calcem
cum