141
10 LIBER
cum meminisset, ostendissetque plumbo inesse vitium,
proptereaque fistulis eius aquas infici, planè subiunxit
saporem argenteum solere vitari: Cum ij qui extructas
haberent argenteorum vasorum mensas, tamen propter
saporis integritatem fictilibus vti consuessent; Quibus
certè consentiunt multi nostrae tempestatis principes
qui posthabitis ad mensarum vsum argenteis, & cra¬
teris, & patinis, praeoptant sibi ad ferculorum mondi¬
ciem fictilia uasa ex India, Aethiopia, Aegipto com¬
portata, quae si defuerint, prusiaca malunt ex Bythi¬
nia connuecta, tametsi non sint figulis nati genitoribus,
ut ille de Agathocle cecinit, qui propterea samia uasa
praetulerit argenteis, Iam triumuir Antonius, qui au¬
ctore Messalla in omnibus obscenis desiderijs non ute¬
batur nisi auro, saporem auri non concupijsse proditur,
reiecisse autem uidetur Propeia Neronis, quae soleas
ex auro suis quadrupedibus nobilioribus induit; Non
ignoro medicos Arabas mandasse literis, aurum quam
quàm non nutrit, mulcere tamen oculos. Addo ego &
immaginariam uim ratione, iam explicata, tanti ne
igitur faciendum, ut metiatur omnia? cordis tremori,
opem ferre quoquomodo credam naturali usus ratione?
neque enim consequitur, ut antea dicebamus, ut fru¬
stra uideantur illa uerba Nicandri.
EX PO¬