485
OBSCVRET TRADITA. 44
ad cognosci, ut dicitur secundo metaphysicae, ergo cum esse
rei sit tantum unum, & cognitio erit tantum una, ergo et
ueritas erit tantum una. Deuiantes ergo ab unitate & ue¬
ritate rei, pluribus modis & quasi infinitis errare contingit:
propter suam igitur ignorantiam & errores, credunt artem
istam interimere.
Nota hic alchimiae operationem & experientiam, quo¬
modo eget continua operatione manuum, quasi
& intuitu uisus in suis horis determina¬
tis, ut scilicet artifex mundet ele¬
menta & ipsa munda¬
ta uideat & con¬
iungat, etc.
CIRCA dicta notandum quòd in hac gloriosissi¬
ma arte ualde est necessaria operatio manuum &
intuitus uisus. Operatio manuum propter aufe¬
renda superflua quae natura seperat & mundificat toto tem¬
pore digestionis & sublimationis per ignem continuo, absque
interuallis magnis iuuando naturam, quia ipsa sola & si su¬
perflua separet non tamen continuo, nisi iuuetur, nec illa
superflua etiam auferre potest, sed solus artifex. Vnde dixit
Socrates inquirite frigus lunae & inuenietis calorem solis, &
utantur manus uestrae operibus ut onera uobis alleuientur.
Et Geber in sua summa. Et qui non habuerit sua completa
organa non poterit ad huius operis complementum per se de¬
uenire ut si caecus fuerit uel in extremis truncatus etc.
Sine manibus enim est impossibile quenquam per se deuenire.
ad hanc summam prudentiam. Intuitus etiam uisus est ne¬
F iiij