223
99
Dialogus Tertius.
amet, vt ipse hoc asseuerat. D. Sed quia
Charissime Achryuasme, praeter alias dotes
quas nactus es, Cyri memoriam te obtinere
compertum habeo, vt praecisè eius verba mi¬
hi pronuncies, etiam atque etiam rogo. A.
haec sunt videlicet, sed obsecro, quae maior
frigiditas aut siccitas (de actu apparentibus
loquor) Auro inest, quàm Ferro, aut Ar¬
gento? non igitur tutius, melius, ac velocius
sanabile Cauterium ab Auro efficitur ob ma¬
iorem frigiditatem, aut siccitatem. nam
parum abest quin Aurum, Argentum, Fer¬
rum, aequè tactui frigida, aequè sicca se se
praestent, neque etiam ob maiorem ab igne
impatibilitatem (vt vestris vtar verbis)
cum etenim nihil aliud ab igne patiantur.
quàm igniri, & incandescere, ita vt Cau¬
terium in carne efficere possint, non enim
agunt temperamento, aut qualitatibus, quae
potestate ipsis insint, vt vos ostendere cona¬
mini, sed actu tantùm existentibus, aequè
autem haec igniantur, aequè incandescant, ri¬
diculum
O 2