223
100
De Auro
diculum sanè erit, ob impatibilitatem ab
igne, velocius sanabile Cauterium ab Auro
fieri asserere, ni fortè à Ferro, Argentovè
aliquid effluere, quòd aut venenum, aut
prauam qualitatem sapiat, contendant, sed
quid tandem temporis momento, quo Cau¬
terium inditur, abhis deponi potest? Sed si
fortè aliquid ab his decidi, ac imprimi exi¬
stimant, quamnam prauam qualitatem,
aut venenum uim inferre poterit Ferrum ip¬
sum? cuius recrementum venenis obstare
tradidere Dioscorides, Aetius, & Paulus
Aegineta? quid de Argento censent? cum
Iidem Auctores vinum in quo aut Aurum,
aut Argentum, aut Ferrum, extincta fue¬
rint, aequè his qui Aconitum sumpserint, con¬
ferre asseuerent? haec ille. Sed tua verba quae
nam fuere? D. haec, nimirum cauterium
tamen nobile, vulgare Aurum, & velocius
sanabile, quidem facit, non quòd in carnem
ipsam vllam Auri facultatem imprimat,
sed quia ex metallica quadam siccitate re¬
fracta,