141
PRIMVS. 13
potestas insit inter molliendam, attenuandamque auri cal¬
cem, quidpiam excerpere, quod bibi possit, sicut etiam
in gemmis pollicentur, quas bibi proprie non posse, nemo
est qui nesciat, quod si dixerint defensores, aliis etiam
modis aurum liquescere, non inficias quod iuerint op¬
pugnatores, sed asseruerint id fieri uel aquis consumptri¬
cibus, accedente sale uarij generis, uel succis mordaci¬
bus, ita vt vis inferratur auro, tollaturque de sua sede,
quam ei fuerat largita natura, proinde contendere quic
quàm non adquirere illum, propterea vt constituatur hu¬
manae fouendae naturae sincerius. Nam si de auri na¬
tura in se se mentionem habeas, ea non erit apta nutritio¬
ni, quemadmodum ante deductum est ex peripato, si de
admixta loquaris natura, ea etiam ipsi dicent, se iudice
non erit aurum: constat enim propinari liquorem, qui
guttatim ex vitreis vasis fluxerit, dum ignis calore va¬
pores in sublime delati vertuntur in aquam, & alia mi¬
sceri, quae de reliqua petuntur medicinę facultate: id ve¬
ro si uel aurum sit, uel gemmas bibere, cur non ij dicen¬
tur excrementa bibere, qui bibunt uinum eductum solo
excrementorum uaria congerie ad id muneris pingue¬
facto? Egi causam eorum, qui aurum potabile uellent
dispendere; quod ego quidem colligere maluerim, &
optarim egregie posse ad nostri corporis aliorumque sa¬
lubritatem, praecipue cum satis constet Antonium chi¬
rurgum nostrum superioritus annis matronam ex foro
Corne¬