141
14 LIBER
Cornelij pthisi morientem paucis diebus ab ipsa tabe li¬
beram sanitati pristinae restituisse, solo potabili auro,
quod ex ipsius patrui Nicolai, cuius mentio fiet libro ter¬
tio confecerat disciplina, qua de re mihi sermo futurus
amplior in eis voluminibus, quae inscripti de ueneno¬
rum remedijs, & adhuc sub incude pręmuntur, sed sit
collectum aurum; sit etiam potui datum ad salubrita¬
tem, fortassis inde manauerit tanta nobilitas auri, tan¬
ta conquirendi eius fames & rabies? Cum libra una
eius metalli soluta in humorem, uel vni non Regi
modo, sed regioni mederi queati, & inter mille
mortalium Miriadas uixinuenias quindecim viros,
qui aurum potabile quęrant, & inter illos uix duo
sunt qui potionis aureae conficiendae seij, gnarique
sint.
QVOD ET AVRI PVRITAS ET DIVTVR¬
nitas proprie, non sit causa ut fiat ab homini¬
bus tanti. Cap. V.
IAM si puritas auro precipuam
authoritatem conciliasse credatur
cogitemus. hac in re subesse falla¬
ciam, si quidem & sordet, & tin¬
git minus forte quam caetera metal¬
la, sed tingit tamen, & contrectan¬
tes inquinat propter sulphur, quod non ei solum qua¬
litate