141
16 LIBER
ut penderent argentea tributa, non aurea, vi non so¬
lum diuturnitas metalli; sed eius usus in causa esse ne¬
queat, cum & aes signatum, & signatum argentum
diuturniora etiam sint habita penes externas nationes,
sic transalpini, Galli communi argenti nomine pecu¬
niam signatam expresserunt, à principe philosoforum
Platone minus ęstimatam, quippe qui legem tulit ei,
quam instituebat, ciuitati, ne preciosis uteretur num¬
mis, sed talibus ut contemneretur à cęteris gentibus, ne
in congregandis aureis, & argenteis insaniret. Atque
hinc fortassis a Lyrico cantatum est aurùm, & inuti¬
lè, & summi materię mali.
FVLGOREM NON ESSE IN CAVSA VT
aurum precio, rebus alijs antecellat, siue quia alle¬
ctet oculos, siue quia hon deterantur, &
dilatentur. Cap. VI.
SED oblectat inquient oculos auri
color suauis, Plinius negauit hoc,
& illi argentum antetulit fulgore,
qui sit diei similior, & militaribus
signis, quoniam longius emicet fa¬
miliarior, Neque aurum simili¬
tudine syderum, cęteris pręlatum metallis arbitratur,
cum & in gemis, alijsque rebus color ille non sit pręci¬
puus, tantum abfuit, ut aurorae colorem, unde quibus¬
dam