223
101
Dialogus Tertius.
fracta, & ignis impassibilitate, vt diximus,
contumacem escharam non producit, oris
etiam graueolentiam tollere videtur, non
equidem semper, & ex innata potentia, cum
non actuetur, sed fortè quando ex cuticulae
internae intemperie, calore extraneo in ea,
humidoque exuperante, vitium procedit, est
enim Aurum frigidum & siccum vt Ga¬
leno placuit, itidem in tenuissimum pulue¬
rem redactum, Alopecias sanat, oculumque
affectum Auicenna asseuerante roborat, non
ex interna nostri caloris vi, eiusdem nobis
Auri facultates subministrante, vt aliqui
autumant, sed ex Auri scobe, & siccitate
sua, qua actu absque caloris ope, excremen¬
ta sub cute contenta exiccantur, & cuta¬
neorum pororum, & membranarum tran¬
spirationes, inhibentur. Hactenus verba
quae iam praediximus. Nos igitur istarùm
omnium actionum causam, haudquaquàm
in Auri tantùm qualitates referri putamus,
sed modò in ipsas, modò in eius materiale
corpus,