141
PRIMVS. 19
QVOD AVRI PRECIPVA NOBILITAS NON
pendeat ex sacris litteris. Cap. VII.
IAM nec aestimationis precium
de sacris litteris pendebit? nam &
si diuturnitas diuinitus in eis man¬
datum legimus, multa ex aurò puro
fieri debere ad iudaici templi cul¬
tum, solemnesque cerimonias. Item
que sic cantatum à Propheta nouimùs: dabitur ei de au¬
ro Arabiae. Meminisse tamen debemus eorum, quae su¬
pra Iosephi testimonio signauimus, hoc est aliquod aes
auro melius esse, ex quo inter Dauidis manubias in¬
uento scripsit Solomonem in templo fecisse uas, quod
mare magnum appellaretur, Esdram Xersis tempesta¬
te custodibus pecuniarum ex genere sacerdotum restituis
se uasas aerea, quae penderent, duodecim talenta, &
aestimarentur auro meliora. Debemus etiam nouisse
mysticis uelaminibus auro sapientia sacris litteris si¬
gnificari, argento eloquentiam, intelligentiaeque lu¬
men comparatum, aurò eo esse splendidius quo minus
terream faeculentiam admiserit, instar auri, quod
in Arabia solere nasci mandatum est litteris, suapte
natura purum nullo ignis usu, propteręaque uocantum
apyron, ut est a Diodoro proditum memoriae. Nec
sint, ad presens delibata uti mittam, quòd ea est Deus
bonitate
B ij