141
18 LIBER
abscessit: Quod vero late dilatetur, & texatur in telas
aurum hoc illi est cum argento commune. Denique ne
longius euager, quicquam non reperi, quod sic solida basi
niteretur, vt inde trahere possent gentes desideris sui
validas rationes in auro tantopere aestimando, idque
tàm auida siti perquirendo, vt quidam. propterea se¬
met in excauatos montes inferentur: Nonnulli sese in¬
profundissimos specus, quos appellant puteos demitte¬
rent, alij ex fluminibus ramenta eius colligere satage¬
rent, alij ad extremas Indiae plagas, uel per exu¬
stam solibus Aethiopici litoris oram, uel per Zephy¬
rum in auroram ad antipodas nauigarent, nec id qui¬
dem ut uel aurum obrizum. greco nunc utor uocabulo
pararent, sib. uel colophone quondam elaboratum, uel
uti nunc solet Lutetiae Parisiorum, sed rude corpus
auri crassamque materiam, proinde non temere inue¬
nies quid homini auido cuiusque rei naturae cognoscen¬
dae satisfaciat: unde tanta sit eius habendi, cupido, cum
non tanti sit eius usus, quanti est, precium, quo
iam hominum maxima pars humana
omnia dimetit, & ut non diui¬
na sub eadem mensura
clausisset.
QUOD