233
ARGYR. ET. CHRYSOP.
45
vi causae efficientis extrinsecus acce¬
dit forma, naturali quadam & quasi
dicas ineuitabili necessitate, vt rectè
tradidit Ambianensis ille medicus
Fernelius summus Philosophus lib.
priore de abditis rerum causis. Nonne
vides puluerem illum pyrium statim
multa mortalium internecione, flam¬
mam attritu concipere? Quippe quod
nulla alia materia igni sit proximior
ob siccitatem & tenuitatem pulueris,
quae qualitatibus ignis conueniant:
per motum autem fit calor. Sic quali¬
tatibus omnibus argenti & auri con¬
currentibus in materia proxima, ex ea
fit argentum & aurum. At nequen¬
quam diutiùs remorer aut suspensum
teneam & ratione ex iis quae dicta sunt
& experientia, quae inferius narrabi¬
tur, probare possum argentum viuum
esse illam argento & auro materiam
proximam potentia. Cuius fidem fa¬
ciet demonstratio ex iisdem, quae di¬
ximus, scilicet similitudine totius sub¬
stantiae argenti viui cum argento &
auro, & consensione eorundem acci¬
Ferne¬
lius.
Est ma¬
teria pro¬
xima au¬
ro & arg,
apud ar¬
tem.
Similitu¬
dine to¬
tius sub¬
stantiae