141
SECVNDVS. 25
agnouisse articulum al. apud Arrabes passim habitam,
detraxisseque aspirationem quae debuisset includi, si
vel à fundendo, vel à succorum conficiendorum po¬
testate vocabulum deriuaretur, Nec minus miror,
immo longe magis, vtpotè nullo pacto componendam
Erasmo, qui scripserit ea de re, nomenque refulge¬
rit, & insolitum quoddam vocabulum excogitarit.
DE ARTIS IPSIVS ORIGINE
atque progressu. Cap.
Secundum.
PRINCIPIVM artis, Vin¬
centius Bellouacensis repetit à pri¬
mo generis humani parente, perque
varios traduces ad alios nonnullos
apostolicumque dominicum perue¬
nit, à quo ipse multa se fatetur di¬
dicisse. Alij Trismegiston Hermetem maluere
Chemicae principem facultatis lapideis in tabulis qui¬
busdam scriptae, & ad hebron ciuitatem repertis, Nec
defuere qui scriberent in deserto Sinae reuelatam diui¬
nitus haebreo cuidam viro, sed tantummodo generatim
ad opus tabernaculi fęderis constituendum; Ego ve¬
ro quantum à graecis latinisque auctoribus colligere
potui, comperio artem antiquissimam quidem, sed
paulo