141
26 LIBER
paulo ante Troianum bellum, vt potè uetustissimis il¬
lis graecorum temporibus eius mentionem sub inuolu¬
cris fabularum & enigmatum nebulis indicatam, sic
Eurysthei mala cupientis aurea iussum Michael Psel¬
lus interpretatur, sic Iasonis in colchos nauigatio de¬
claratur apud Suidam, vt non auream phryxi¬
pellem, sed membranam arietinam, qua faciendi au¬
ri facultas describeretur, quaesitum ierint argo¬
nautae, quanquam non me fugit Varronem id
tribuisse velleribus pecudum, Strabonem hirsutis
pelliculis ouium, quibus auri colligerentur ramenta
defluuijs. Verum enimuero maluerunt membanam
fuisse non vellus, non hirsuta terga pecudum vetu¬
stiores graeci, inter quos & Charax, & Apolonius,
& postea colchicae nauigationis interpretes & Eu¬
stathius, qua de re latius inter narrandum experi¬
menta, sat sit ad praesens indicasse multis auctori¬
bus existimatum sub fabulosi velleris aurei tegumen¬
to descriptionem significatam auri per artem fa¬
ciendi, sic & Atrei agnum: ita enim loquuntur grae¬
ci tragediarum scriptores, & latini, quorum Cice¬
ro meminit, arietem uero non agnum Seneca nun¬
cupat. sic inquam nonnulli interpretantur Atrei nun¬
cupandum agnum, arietemue, vt descriptam pote¬
statem auri faciendi lectoribus insinuent, Nam
Atrei & pelopis opes ex metallis fuisse scriptum reli¬
quit