223
109
Dialogus Tertius.
bius in illam etiam opinionem septimo Sa¬
turnaliorum lib. cap. 6. deuenit. Sed Diosco¬
rides, suam circa temperamentum detege¬
re opinionem (vt videre potes) non audet;
innuit tamen, eum esse calidum, quòd qui¬
dem verisimile est, si cum dulcedine, adstri¬
ctioneque gustu etiam percipiatur amaritudo
quaedam, vt dixit. at Galenus quinto de sim¬
plicium medicamentorum facultatibus de¬
cimoquinto, necnon sexto eiusdem, capite de
Aconito, eum esse scepticum declarat. A.
si igitur Aconiti temperamentum frigidum
esset, non vtique Aurum, sed Vinum medi¬
cari veneno, confiterer: nunc autem quia
per te calidum celebratum, nonne Aurum
venenatis hominibus opem fert? D. non
Aurum Achryuasme opitulatur, sed vinum
feruefactum, hoc autem Hyppocratis testi¬
monio, atque Galeni dictum sit, qui sexto
de morbis vulgaribus commentario sexto,
aph. quinto, feruefacto malefica aliquando
curari venena arbitrantur; Verba enim
Hyppo¬