223
108
De Auro
tem, cumque caneret Psaltes, facta est super
eum manus Domini. A. in rem itaque no¬
stram, sermonem, si placet, conuertamus.
dic mihi amabo, si Aurum secundum te,
qualitatibus suis intrinsecis, atque specifica
eius forma, opem ferre non potest, quomo¬
do Nicander, Dioscorides, Aetius, & Pau¬
lus, aconiti veneno, aurato vino medentur?
D. summa quidem admiratione afficior,
quòd praestantissimi ac doctissimi Viri, Vi¬
num Aconiti exemplo extollere conantur, in
quo Aurea sanè facultas rationibus addu¬
ctis nullatenus inest. scito igitur, quòd non
Aurum Aconiti veneno, sed vinum tantùm
opitulatur. A. qua ratione? Aconitum
ne, frigidum esse venenum fortè arbitraris?
D. cùm Aconitum Deleteria prorsus fa¬
cultate praeditum sit, illam de eius tempera¬
mento certitudinem, ac si esset simplex me¬
dicamentum nobis amicum, haudquaquàm
habemus. & ideo Plinius 29. lib. cap. 4. Aco¬
nitum esse frigidum autumat, & Macro¬
bius