457
284 VITA
suo loco cohibeantur, coganturque maneret
vt si fortasse luci suae quandoque fuerint per¬
mixtae, pellantur facta diuisione suarum aqua¬
rum corruptarum à superioribus incorruptis.
Sed enim quo medio id fieri valeat, in supe¬
rioribus apertè satis declarauimus. Quid ob¬
stabit quin luculenter intelligamus hoc diui¬
sionis, & moderaminis medium esse roboran¬
dum, & instaurandum sibi simili, scilicet in¬
corrupto medio sumpto, ac separato ab aliquo
naturali corpore maximè apto, & idoneo, im¬
puris elementis prorsum abiectis vnam cum suis
tenebris. Non quòd ista sint penitus inutilia,
verùm apta minùs, quàm vt possint aut de¬
beant, nisi latiùs cum alijs summè praeparata,
ad intrinsecum vsum assumi: Ad extrinsecum
verò, à suis etiam tenebris purgatissima, chir¬
urgis prae caeteris omnibus sunt aptissima re¬
media, vt seruetur naturalis ordo similitudi¬
nis, quo docetur passim similia similibus esse
applicanda, vt corporea corporeis, & sensua¬
lioribus extrinsecus: item intrinsecis & vitalio¬
ribus vitalia. Si ergo morbus vitae sit, propter
corruptionem elementorum, successiuus inte¬
ritus: quis non iudicabit vita solùm opus esse
ad retinendam vitam, & non illis quae, quia
corruptionem facilimè admittunt, pariter &
vitam adimere possunt, vt ipsa sunt elementa?
His igitur diuisis per separationem, purum ab
omni