141
SECVNDVS. 33
ta ciuilibus apposuit legibus, si qui tamen perlegerunt,
quae mihi perspecta sunt eius ipsius comentationes
super artis magisterio: neque enim contentus artem
probasse diligenter etiam eius exposuit praecepta,
subscripto semper nomine, non secus ac si pan¬
dectas interpretaretur; Angelus Clauasinus in
summa sua detestatur artem, quam & si leuiter
tueri, tamen potius quàm impugnare visus eius¬
dem vir ordinis summae author eius, quae Rossella
nuncupatur, & qui mox enarrauit Angeli summu¬
lam extreme, sic non impugnatam ab eo artem inter¬
pretatur, vt inter improbos sit habendus, qui ea
vtitur; Contra vero multis rationibus & Ioan¬
nes Ligur, & Siluester ex praedicatorum ordine
suis in libris summarum, titulo. A. nuncupatis,
Clauassinum impugnantes, argumentis eius apertissime
restiterunt, Thomas Caietanus tam sua in summula
quam in theologicis comentarijs pro artis ueritate sen¬
tentiam tulit, eo modo quem summus paulo post di¬
cturi, sed theologi celebres Albertus & Thomas suis
monumentis arti fauerunt, quanquam in Tho¬
mae sententia declaranda inter eius interpretes aliqua
dissensio ad concordiam per nos quoad fieri poterit
suo loco reuocanda; Magnus autem Albertus quàm
que multa scripsit de vertendis metallis, artemque re¬
cepit, tria tamen praecipua inter plures rationes asseruit.
Primum
C