141
38 LIBER.
conformata potestati, cui si non consonat illam peni¬
tus abuti, nomine, atque omni vi planè destituo sacra¬
rum peritis litterarum extra omnem controuersiam
definitur, vt mittam mentionem non esse factam eo¬
rum qui ius habent ipsas in leges ciuiles, nec nisi praescri¬
ptis conditionibus uoluerunt esse subiecti. haec ab Eras¬
mo desiderabantur, exigebanturque, nisi extimatum fuis¬
set illum ioco id uerius quàm serio protulisse, finxisseque
vt nomina complura ita vt fabulam qua rideret auidos
auri conficiendi, nimisque credulos, impostoribus, quo¬
rum magna turba est, eoque maior, quod in ipsos & si¬
lere, & dormire leges existimantur, expectari quoque
potuisset ab eo tractatam quoquomodo quaestionem vti
dissolueret aliena saltem auctoritate, quandoquidem
libro eo, cui glossulas Accursius apposuit, scriptum re¬
peritur publicę dandum commoditati principes vt re¬
sciant confectores auri, qui nam sint, priuatae vero reni¬
tentibus etiam ipsis vt peragant, quod nouere modo
caute negotium prosequantur; Editum vero Joannis
xxij. eius generis est, quòd quia inter legitima septem
volumina tanquam membrum iuridici corporis non
est receptum, sed foris mansit extrauagari dicitur, sed
nec ipsum reluctatur arti: nam qui temere vti pro
argumento volunt, & rescipiscant, moneri poterunt
in ipso limine, hoc est in edicti rubrica, praescribitur
enim de crimine falsi, at nos de vera loquimur arte,
quae