141
SECVNDVS. 37
principes sub supremo, multi sub regibus quorum
plerique subesse ipsi Romano Principi minime volunt,
deinde quaerunt voluerit ne princeps ille quisquis fue¬
rit priorum Caesarum leges iam tot seculis publicatas
cum de metallarijs decernitur edicto suo priuato de¬
moliri? Demum subdidere edictum per omnes pro¬
uincias promulgari oportuisse, & promulgatum re¬
cipi consuetudine atque confirmari, alioqui compu¬
taretur. inter antiquata & irrita: exigunt, quo¬
que factam secretionem eius chemicae, quae verum
mentitur aurum argentumque, cuius meminit Ioan.
Pontifex eius nominis secundis. sup. xx. Meminit.
etiam Alligerius Aetruscas, illius item qua quaeri¬
tur ab ineruditis illiteratisque mutatio metallorum
atque eius demum, quae uel eximia doctrina, vel cer¬
tis experimentis, argentum aurumque uel ex eorum prin¬
cipijs, vel ex metallis imperfectioribus planè conficit,
quam iuste vetari non posse tam doctores theologiae, quam
interpretes canonum, ex iustae legis definitione conten¬
derent, cum eo haberi debeat iniusta lex, qua id quod
alienum est, abripitur, qua, id quod plurimis prodest
prohibetur, uetatur, aviscitur: quid enim praetendi
poterit aut iustitia fretum, aut honestate, vt ma¬
nus in propria simul atque aliena commoda paratas
instructasque cohibeas, vt prosit, vt iuuet, vt afferat com¬
moda hominibus, in homines potestas data est diuinae
con¬
C iij