223
120
De Auro
ipsa sermonem facias. D. absque huius¬
modi Arte, tuas rationes diluere nequeo, at¬
tamen, insuetis in posterum vocibus, tuo
suasu prorsus abstinere decreui. A. hacte¬
nus Dynachryse, strenuè admodum milita¬
sti, sed in futurum, nescio quonam pacto è
manibus hostis euadere possis. dic amabo,
cur est quòd vulgare Aurum Argento viuo
medetur, si per te, nec qualitatibus suis po¬
tentialibus, nec specifica forma mediante,
quicquam in nobis valeat operari? quo enim
te conuertas, videre nescio. D. paulò re¬
missius o Achryuasme, non glorietur enim
Accinctu, saequè vt discinctus. Quod vul¬
gare Aurum Argenti viui noxam potione
sumptum, tollere possit, Dioscorides nempè
quinto libro, cap. 70. asseuerat, dum scribit
Auri limata scobs, idest ramentum quàm
tenuissimum epotum, mirabili est auxilio,
& hoc etiam apud nos veritatem habet, non
quod mediante calore actuetur, aut quia
nobiscum, quidpiam sua sympathia exerceat,
sed