223
121
Dialogus Tertius.
sed quia inter se Aurum & Hydrargyrum
facilè inimicantur, nec per aspectus rectitu¬
dinem specifica Auri forma in destructio¬
nem Hydrargiri, nec per contactum media¬
tum, sed per immediatum, & simplicem
operatur, & hinc est, quod si aliquis post
Argenti viui assumptionem, Aurum (vt
Dioscorides docet) assumat, veneficam
Hydrargiri vim, è medio tollit, cùm per
eundem ventriculum & intestina permeet,
Hydrargirumque pertingat, quare contactu
simplici, statim ac raptim Argentum viuum
ab Auro ebibitur, & simul & semel, id Hy¬
drargirum impatibilitatem consequitur, dum
cum ipso Auro quodammodo vnitur, & (vt
ita dicam) consubstantificatur. praeterea ca¬
liditas crassarum Hydrargiri partium, ab
actuali Auri frigiditate retunditur, eius¬
demque Auri actuali siccitate, erosioni occur¬
ritur, ac demum ponderositate Auri, qua
ponderositatem Hydrargiri excellit, id se¬
cum deorsum defert, & extra corpus emit¬
tit.
R