141
48 LIBER
conabor ea quae multi confragosa putant & aspera
deinde experimenta quibus edoctus ad haec scribenda me
conuerti quantum licebit sua per lineamenta, & vm¬
bras, non per colores, & lucem subsignabo, & propositio¬
nibus quo ad potero breuissimis negotium conficiam. Hac¬
tenus enim sit narratum, quid de artis potestate, & de
speciei mutatione, alijsque nonnullis, varij varia decre¬
uerint.
QVOD FIERI PER ARTEM QVEAT
aurum. Cap. V.
Nulli hominum rerum naturam tite contem¬
planti dubium esse debet, cum ab homine
mutentur elementa, quae sub lunari globo
insyncera coeunt: nouentur etiam stirpes
& quandoque animantia varia illorum mixtione pera¬
cta non posse ab eodem homine multo facilius metalla mu¬
tari videmus passim ex aere, & ignem, & aquam fieri,
& ex ijs etiam teriam, artis beneficio. Videmus plantas,
artificio gigni non antea visas, miscerique ipsarum na¬
turas, & variari. Videmus et sola loci mutatione hoc
est ambientis aquae, & ambientis aeris mollem herbam
lapidem fieri, cui corallo nomen. viderunt multi literis¬
que prodiderunt ex aquae montanae decursu, ex aspergi¬
lacustris aquae pelles animantium & carnes in lapi¬
dem