141
SECVNDVS. 49
dem mutari, Vidi ego & filices; & vlmi frondes con¬
uersas in tophum. Legimus apes fieri & crabrones si
bouinae & equinae carni hominis accesserit industria.
Legimus etiam in sacris literis pdles gignendarum
ouium diuersis coloribus insignes, eisdemque literis pla¬
cognitum post annorum multa curricula fuisse à ma¬
gis Egiptijs confecta animantia; Praeterea, quaeso, quid
prohibet eandem rei formam, quam substantialem com¬
muni vocabulo philosophi nuncupant, diuersis ex prin¬
cipijs etiam genere differentibus indi posse in materiam.
Num fidem huius rei amplissimam, quotidie facit
ignis forma? Calorem non dico, vt improbata ex¬
plosaque Alexandri Aphrodisiensis opinio non pariat
ambiguitatem, sed veram formam, quae de sub¬
stantia, dequè specie ipsa nomen fortita est hanc cer¬
formam ignis alius, & alius, item ignis eiusdem spe¬
ciei promit in materiam, & sol etiam non specie solum, sed
genere diuersas pariter promit, quandoquidem repercus¬
su radiorum solarium, qui non elementarij sed celestes et
sunt, & habentur, sublunaria, multa vero igne flame¬
scunt, ardent, conuertuntur: si hoc fit in terrae superficie,
cur fieri non potuerit vtrobique? hoc est in subterraneis
specubus, et in ęre puriore? Dices fortassis perfectiorem
esse formam auri, forma ignis, repugnabo si mihi placue¬
rit, nec sine ratione: propterea quod simplex non est ele¬
mentum ignis eiusmodi, vt ob id possis anteponere illi
aurum
D