485
49
Quarta distinctio ostendens errorem desiderantium re¬
cte operari, qui est in fine operis, scilicet in composi¬
tione elementorum. Et quid principium ope¬
ris & quid finis eius, & quòd haec ars
non est pro omnibus sapientibus.
CVM nataralia & corum cause sint difficilia ad
inuestigandum, & sciendum, ergo quae sunt su¬
pra naturam erunt difficillima, cum in eis causas penitus
ignoremus. Omnis enim res dicitur difficilis ad sciendum
propter paucitatem cognitionis causarum ipsius, aut quia non
habet causas, & tunc non debet inquirere eas, ut dicitur 10.
de animalibus. Ex partè ergo qua ars ista est naturalis et simi¬
liter dubitatiua est, difficilis, ergo ex parte qua est diuina, est
difficillima. Propter, quod non est mirandum de difficulta¬
te inuentionis ueritatis eius, apud desiderantes ipsam, et ope¬
rantes in ipsa, quia non sufficit ratio ad ipsius inuestigatio¬
nem, sed oportet credere finem eius sic esse posse & fidem pe¬
nitus adhibere. Neque in hoc prodest fortuna, sed gratia Dei
rationi coniuncta, aut gratia diuinae reuelationis sola, non
enim est res secundum fortunam aut casum procedens et eue¬
niens seu adueniens.
PROPTER hoc igitur quàm plures antiqui sapien¬
tes, solummodo naturaliter operantes primam partem ope¬
rationis compleuerunt directe, sed secundam partem cum
sit supra naturam, ignorantes & non credentes, sine qua pri¬
ma permanere non potest, praetermiserunt & uacui à proposi¬
to remanserunt. Non enim permanet prima pars nisi allige¬
tur secundae in eadem hora, quia haec secunda est clauis to¬
tius operis. Vnde dicit Balgus in turba philosophorum. Vi¬
G