485
ARTIS CERTITVDO.
has receptiones mutant, & in infinitum multiplicant & ex¬
tendunt, philosophi tamen unum tantummodo uolunt & in
illo omnes mutuo se intelligunt. Cum haec ars sit unica solum
ut prius ostensum est, & etiam certior alijs ut hic dicetur.
Et uere dico sicut opinor, quòd si totam hanc artem etc.
ET uere dico sicut opinor, quòd si totam hanc artem
cum omnibus necessarijs practicae tradere uellent, relinquen¬
do omnes figuras, quòd in octo uel duodecim lineis scribere
ipsam possent. Et quare non fecerunt supra lucide satis enituit.
Vnde uersus.
Haec ars est cara, breuis, atque leuis, quoque rara:
Ars unam poscit rem, quam quiuis bene noscit.
Hanc aptant plura rem, res haec est tamen una,
Illi nec similis est, & precio quoque uilis,
Nec contemnenda, nam perficit illa stupenda.
Hanc tu fixare debes & in igne domare
Sic, quòd conscendat, & rursus ad infima tendat.
Dissipa rem captam prius hanc per rem satis aptam
Leuiter extractam, sic massam contere factam
Aspera re, lenis quia uasis fit in amenis.
Omnia coniungit si funditur, omnia fundit.
Et cum sit fixum non suscipit haec nisi fixum,
Regnare pressos facit atque recumbere fessos.
Haec res aptatur si desiccata rigatur.
Haec res siccatur si cum rebus associatur. Aliter sic.
Haec res siccatur si cum rebis associatur
Quid enim sit rebis, uide in practica huius artis.
Quata