127
Dialogus
Tertius.
ganti
viuo,
quantae
fuit
olim
Delphica
sta¬
tua,
exhiberes,
neuter
horum
(vt
reor)
a
valenti
eorundem
facultate,
afficietur.
A.
adhuc
in
peruicacia
tua
persistens,
Au¬
ri
substantiam
à
calore
nostro
nullatenus
al¬
terari,
contendis?
D.
quidni?
Vis
forsan
quòd
calor
innatus
id
domet,
quòd
à
summo
ignis
feruore,
domari
nequit?
A.
si
verò
coactus
fueris
confiteri,
quòd
minor
calor
id
faciat
quod
maiori
denegatur,
quodque
na¬
turalis
calor,
Auri
substantiam
immutet,
quid
tunc
erit
dicendum?
D.
te
virtute
praeclariorem
quàm
Aurum,
confitebor
A.
ad
rem
igitur
accedamus,
&
primò,
num
Struthio
camelus
animal
sit,
à
te
Dyna¬
chryse
sciscitor.
D.
cum
sophisticam
ar¬
tem
profiteare,
num
Auis
sit,
vel
non
Auis,
potius
à
me
exquirere
debebas,
sic
&
Sophi¬
sta
quidam,
ex
eorum
numero
qui
de
huius¬
modi
problematibus
disserunt,
in
vtramque
partem
disserebat,
ac
huiusmodi
animalia,
nunc
Aues
esse,
nunc
verò
non
esse
probabat;
sed