223
128
De Auro
sed quis nostrum animal esse veretur assere¬
re? Struthio enim Aristotele referente quar¬
to de partibus animalium decimo quarto
partim Auem, partim quadrupedem, re¬
fert. nam vt quadrupes, pennas non habet,
vt non Auis, sublimis non volat, nec pen¬
nas ad volandum commodas gerit, sed pilis
similes. Item vt Quadrupes, pilos habet
palpebrae superioris, & glaber capite, &
partè colli superiore, existit, ciliaque habet pi¬
losiora, sed ut Auis infra pennis integitur,
bipes autem tanquàm Auis, bisulcus tam¬
quàm Quadrupes, non enim digitos habet,
sed vngulam bipartitam, horum causa vi¬
detur, quòd magnitudine non Auis, sed Qua¬
drupedis est, magnitudinem enim Auium,
minimam esse propè dixerim, necesse est, cor¬
poris enim molem in sublime moueri, haud
facilè est. A. monstruosam eius figuram
enarrasti, & ego mirificam eius potestatem
in Auro ingesto immutando, ex Auerroe
quintò colligit cap. 24. tibi aperiam, sic enim
ibidem