223
129
Dialogus Tertius.
ibidem scriptum reliquit, sicut dicitur, quòd
cum Struthionibus datur ad comedendum
Aurum, & incontinenti extrahatur à sto¬
maco, inuenitur multum diminutum, &
hoc est veritas, quamuis Aurum durè pa¬
tiatur ab igne, nec potest dici, quòd calor
Struthionis, sit fortior igne, nam verbum
esset vanum. ecce quòd vnico exemplo omne
quod mihi proposueram, ad vnguem proba¬
ui, nempè quòd minor calor, quod maior ne¬
quit, efficere potest, & quod Animalium
calor, Auri substantiam domare valet. non
confusum esse te, iam fateberis? D. non¬
dum quod cupis adeptus es, ex tot enim, tan¬
tisque auctoribus quos perlegi, nullus de hu¬
iusmodi Auerrois commento mentionem fe¬
cit, nam Aristoteles praeter allegatum locum,
cùm quarto de partibus animalium decimo¬
secundo, tùm nono de historia animalium de¬
cimoquinto, de Struthiocamelo verba fecit,
et talem prorsus proprietatem praeterijt, Pli¬
nius curiosus vtique scriptor, nullibi hoc scri¬
ptum
S