141
60 LIBER
fieri perfectius aurum micis ramentis, frustulisue, Pacto¬
li, atque, ut eius uerbis utar [GR]χυσοειδιστερον τωv τοῦ πακτωλοῦ
ψυσμάτῶν[/GR] caeterum si inter id aurum quod ab immis terrae
latebris eruitur discrimen inuenitur, vt aliud alio pre¬
ciosius existimetur, quod nisi & Plinius narrauisset,
& Albertus & Diodorus etiam vt inter initia diceba¬
mus: sacrae tamen literae prius asseruerunt, quarum testi¬
monio nouimus Iudicum aurum pręstabilius caeteris ha¬
beri, si discrimen inquam inuenitur in opere naturae, cur
id erit abnuendum in operibus artis? quae non solum su¬
perat in perfectiorem artem, verum etiàm & ope mini¬
sterioque naturae, naturam quandoque ipsam emulando:
superat, vt ante diximus, & habemus compertum in co¬
loribus, saporibus, alijsque per multis sanè scriptum,
est in sacra Genesi in terra Chauilah, sed apud lxx. &
vulgatam editionem iacet euilat quam esse in India ve¬
teres produnt nasci aurum, & terrae illius aurum esse op¬
timum, si latinae stamus translationi [GR]καλὸν[/GR] lxx. interpre¬
tes verterunt ex hębreo contextu, quod & si bonum ma¬
uis interpretari vel pulchrum, certè comparationem
non effuges, nisi malueris confiteri non esse bonum pulcrumue.
aurum, quòd alijs in prouincijs gigneretur. Quid enim est,
causae vt aurum per eccellentiam ibi esse diceretur, & bo¬
num aurum? nisi aliubi non esse bonum aurum, aut ea
non esse praeditum bonitate, qua polleret aurum euilat?
comparatione vero dici optimum dubitari nequit, & bo¬
num