141
SECVNDVS. 59
mebatur, vilioris tamen fuisse precij propter nouitatem
prodit quàm certè causam, vt potè subtiliorem Plinius
omiserat, qui plures nihilominus auri collectiones planè
citauerat ex fluminum ramentis, vt in Tago Hyspa¬
niae, Pado Italiae, Hebro Traccię, Pactolo Asiae, Gan¬
ge Indiae, nec vllum esse absolutius aurum prodiderat,
vt cursu ipso tritum atque politum. Non tacuit etiam
puteorum scrobes, montiumque ruinas: Nec ommisit Ca¬
nalitium, canalienseue, & quod glareae marmoris in¬
haeret aurum, & tanquam per venas diuagaretur.
Ttaque & ab his qui montium in cauernis, fluuiorum
in ripis, & in pelagi littoribus quaeritant aurum abijs:
item quibus se se illud obtulit aliud agentibus erudiri po¬
tuerunt artifices, ipsiusque indagare naturam, mox ge¬
nitalem calorem imitari, nunc igne semitopito, nunc len¬
to, nunc acri, atque eo modo vires experiri artis cùm
natura coniunctae, & multis tandem esperimentis velu¬
ti ex genitali inuolucro, veri auri faetum, educere; &
tanquam obstetricari, idque saepe factitando artem nan¬
cisci, quae non solum naturam dicitur imitari, sed pla¬
perficere, vt non absonum hinc videri queat quod
multis asseritur iam factum & me vidisse non abnuo,
idest fieri per artem posse naturae. adiumento aurum
auro natiuo perfectius, certè coloratius, & Alberti per¬
suasit auctoritas, & ostendit experientia apud multos
etiam à philosopho Psello prodita litteris, qua docuit artè
fieri