141
66 LIBER
vniuersalibus causis, & particularibus etiam rerum
seminibus propagantur, sic ipsi vtuntur suis illis natu¬
ris, metallorumque & rerum metallicarum seminibus,
ad auri atque argenti numerosissimam faecunditatem.
Hic autem modus & generalis est, & magnarum re¬
rum effector, tres, quos ante narrauimus particulares,
appellantur. Quintus vocatur is, qui priore ignobiliore
que metalli forma disiecta, & posteriorem & potio¬
rem formam in materiam metallicam inducit; Pri¬
mus modus lucri est, minimi secundus, mediocris ter¬
tius, & quintus magni, & quartus maximi; Nec ad
mirandum quod ante diximus, artem naturae beneficio
superare naturam, in alijs etiam rebus quae auro facien¬
di conducunt, prestare naturae artem vsam naturae be¬
neficio videamus: siquidem in aqua, in oleo, in sale
confectis per artem ipsam mirabiles innesse a Deo po¬
testates, notum est, vt eis ipsis, & aquae, & salis, & olei¬
quae peperit natura vires aequare non detur: proinde
longissime falluntur, qui putant non posse aspirare
artem, quò pergit natura, vt propterea quod nati¬
uum est, & suapte ingenio fraetum, semper sublimius
habendum sit, atque perfectius, si conferatur, ei quod
ars molitur. Neque enim collatas volumus per se se
atque seorsum vires naturae viribus artis; sed artem na¬
turae fretam muneribus componi posse dicimus naturae (vt
ita dixerim) nudae & inerti, atque ita componi; ut ars
inter¬