141
SECUNDUM. 67
interdum pręstantior esse, & videatur, & sit: Quid au¬
tem mirùm? cum ctiam naturè priuilegio non fraudetur
ars, quę quidem vti diximus, & ipsa naturę est appella¬
tione censenda: naturę inquam non surdae, sed intelligen¬
tis, digerentis, atque proficientis Hoc in demibus, in ve¬
stimentis, in omni vitae munere perspicimus, quod rudę
prorsus & impolitùm esset) ntars humanę mentis, hoc
est naturae melioris, tanquam nobilissimum animatumque
instrumentum accessisset, cuias industria factum, vt qui
in cauernis Chryptisque montium delituissent homines
exesis, videlicet escauatisque in fornices domunculis mul¬
torum decursu seculorum paucis hebdomadibus non in¬
casis modo sed in palacijs degant, qui frondibus arborum
qui pellibus animantium inconditis operirentur lanneis,
lineisque pannis non nisi arte confectis estiantur, qui cru¬
dis oleribus, fęrino lacte, sanguinolenta carne uescerentur
paratis ad salubritatem & non indecoram noluptatem
cibis eius artis beneficio nutriantur. Denique si percen¬
seas vniuersa, reperies, artem perfectam hoc est sapien¬
tèm naturam hominis mutę naturę quę illis subster¬
nitur antecellere: Quibus rebus colligitur non esse di¬
gnum stuporem, vt quod hęc centum molitur annis illà
paucis diebus, & paucis etiam horis eius ipsius ministe¬
riò compleat: sic medicina, pictura militaris aucta atquè
firmata est: sic philosophia vires adepta est, & theologię
plurimum famulata, cùm naturę contemplatio hominis
inge¬
E ij