223
135
Dialogus Tertius.
paulò post, cum alui excrementis, silices du¬
ros ingestos egerebat. quid igitur obstat, quin
asseramus, animalis insaniam ipsum per¬
ducere, vt absque delectu Ferrum mandu¬
cet, quamuis in vsum id sibi vel cibi, vel
medicamenti nequaquàm deueniri cogno¬
scat? porrò Albertus, Struthium esse uecor¬
dissimum animal, apertè scripsit, & Pli¬
nius etiam insaniam eius irridens, sed non
minus (inquit) stoliditas in tanta reliqui
corporis altitudine, cùm colla frutice occul¬
tauerint, latere sese existimantium. quòd si
haec fortè probare nolles, tunc dicerem, Stru¬
thio camelum ferrum comedere, atque eo nu¬
triri, non ex parte Ferri perfectè concreta,
sed à metallico succo nondum densato, qui
adhuc in ipso Ferro ob suam imperfectionem
inesse censetur, alimentum desumit, quòd
quidem a depuratissimo Calybe non seque¬
retur. A. quantum ad Struthium perti¬
net, nihil amplius habeo quod tibi repugnet,
sed circa principalem instantiam, vel tu
mutare