223
136
De Auro
mutare placitum cogeris, uel ego opinioni
tuae coactus adhaerescam: adesdum paucis
enim te superare volo. D. ex tuis planè
verbis, te hanc litem amissurum, facilè co¬
gnosco. A. dic mihi amabo, qua ratione
absolute dicere audes, minorem calorem qua¬
lis est naturalis hominis calor, non posse fa¬
cere ea, quae intenso igni denegantur, si ex
Plinio 33. lib. cap. 3. discitur, quòd a minori
calore, citius quàm a maiori vulgare pati¬
tur Aurum, dum ait, praeterea mirum,
Prunae violentissimae igni indomitum, Palea
citissimè ardescere? nonne calorem Paleae,
calori Prunae mitior esse credis? si igitur is
calor, nempe mitissimus, domare Aurum
vtique valet, cur & calor noster idem face¬
re Dynachrise non poterit? D. Plinius for¬
san solus, Aurum Paleis liquescere dixit?
nonne & Macrobius septimo Saturnaliorum
decimosexto, & Galenus in libro aduersus
Lycum capitulo quinto, idem conscribunt?
A. tanto igitur magis, id quod asseris, fal¬
sum