141
70 LIBER
naturam humoris induet, hoc non naturae sed artis opusis
naturam pertractantis, nec id quidem vario desulto¬
rioque ingenio, sed stato, firmoque tenore sic, vt nę¬
queat, & ab imperitis varietas effectus in medium
duci, quemadmodum peritis olim doctisque scripto¬
ribus, Plinio, Senèca, Vitruuio contigit, cum de¬
styge aqua dissererent, opere si non artis, sed naturae,
quam aquam alius perrodere dixit, alius coagelascere,
alius dissilire: contraria planè sunt haec, nec cohęren¬
tia munia, subdem oleum, quo intime penetrantur ipsa
metalla, quo fatiscunt, quo tabefiunt, quo liquantur,
quo & intus & in cute colorantur. Nec sileam mul¬
tiplicem salis confectionem, quo superatur ita mari¬
nus, Montanus, arenarius sal apud vetustatem co¬
gniti, vt ipso sale per artem confecto saliri eorum (vt
sic dixerim) quòdcumque posset: id autem fit ex re¬
bus, quę nullo modo vident ardere ex rebus etiam
tam calidis & obnoxijs igni, quam quod maxime
vt me de sulphure vidisse non abnuo tractum salem
contemptorem flammae & eximio splendore sic fulgi¬
dum, & candidum, vt ei conferri, merito nequeat
ille, quem produnt graeci scriptores rerum gestarum
Alessandri Macedonis in Egyptum, dono mittere so¬
litos antistites Hammonis oraculi, fuit & antè paucos
dies (vt nosti) iussu meo confectus sal tam visu pulcher.
quam suauis gustu ex herba, cuius meae pascua Ditionis
Fer¬