141
SECVNDVS. 69
timaret me vidisse aquam, quae bibi sine vllo, vt arbi¬
tror, nocumento posset, cui super hydrargiro solo, quod
in sublime sit elatum vis, insit, quae non inest acerrimis,
& consumptricibus aquis: super sale vero quem fluuia¬
tilis & putealis aqua dissoluit, nulla omnino potestas
sit, & haec quidem artis munera chemistorum ingenio
vestigata, cuius etiam artis id insigne quòd & inspe¬
xit, & tetigit theologicum illud, quod muta natura,
vel de longinquo, cum & per transenam allucinata
dicitur, idest admirabilem palingenesiam paruo tem¬
pore posse fieri naturalium rerum sine miraculo nouo
supremae potestatis, quae cum accesserit, dubium esse
non queat, etiam peruicacibus ingenijs efficiendam,
quam inde tenemus aeternam, in ictu oculi palinge¬
nesiam vidit, & aliud idest corpora crassiora per sub¬
tiliora, atque haec per spiritus regi subtiliores, sic vt
maior omnino vis subtilissimo insit tenuissimoque spi¬
ritui quam vastae molis corpori, exemploque potest
hoc omnibus in promptu esse. Ponat quis si adsit
commoditas & aluminis & eius salis, quod è la¬
terculis exsudat coctilibus decemmillia pondo super
vna argenti lamina parui ponderis vt soluatur in
aquam, nunquam soluetur etiam si decem annis pres¬
sa tantis ponderibus fuerit. Ponat vntiolam vapo¬
rum subtiliorum, qui de illis eisdem rebus effluxerint
ac tantùm argentum, quod erat forma solida fluuidi
natu¬
E iij