223
138
De Auro
compositum ve? A. certè compositum; sim¬
plex etenim motus, vnum coloris gradum,
verbi causa, producit, compositus planè,
vel duos, vel vnicum illum caloris gradum,
saltem intensiorem efficiet. D. si igitur ignis
paleae, quatenus ignis est, calorem habet,
quatenus duobus etiam contrarijs motibus
summè calfacit, cur non intensius prunis exu¬
rere potest? quandoquidem respectu paleae,
prunae ignis quasi emortuus, immobilisque exi¬
stit. A. & quomodo duos obtinet motus?
non intelligo, apertius loquere. D. dic mi¬
hi Achryuasme, nonne ignis Paleae flammam
parit? A. quis ignorat? D. ergo, & duo¬
bus contrarijs vtitur motibus, vno ascen¬
dendo, altero verò descendendo. A. & ignis
descendit? D. maxime, si placet, lege Ga¬
lenum libro de utilitate respirationis capitu¬
lo tertio, & videbis si flamma descendit.
A. recita quaeso uerba eius. D. praeter hac
verò, etiam illud insuper addatur (inquit)
quòd omnes flammae, duplici motu moueri
viden¬