141
72
LIBER
dam fontis transmutantem non recipi metallorum ver¬
sas in alterutrum artis beneficio formas, quarum mul¬
tas ille commemorat. Negotium alioqui vt idem cen¬
set . . *. .. nisi honesta quadam vi, qui praeceperat,
coegisset.
NECESSARIVM NON ESSE, VT AVRI
per artem conficiendi peritus subtilioris philo¬
sophiae profundam & abstrusam cogni¬
tionem sit sequutus.
Cap. IX.
NEC audiendi, qui dicunt esse neces¬
sariam vti elementorum prima¬
rumque ab eis dissultantium quali¬
tatum proportionem ad aurum fa¬
ciendum pernoscamus: inuenti enim
sunt, qui sic sint fabulati, nihil enim
eorum quod natura promit, cognitum nobis esset si pri¬
mordia ipsorum necesse esset antea pernouisse: illuc.n.nec
sensus pertingit, nec ratio penetrat, nisi coniecturis qui¬
busdam incertis plurimam, & in vtramque partem
vacillantibus.
Sed nec abstrusis etiam causis indagandis vacauisse
necesse est peritum artificem auri conficiendi satis est, si
suapte ingenio naturae ministrum se praebeat semper gi¬
gnentis, & promentis quicquam prout ei superne man
datum