SECVNDVS.
73
datum
est,
sic
obstetrix
faetus
naturam
quam
prorsus
ignorat,
non
perquirit,
sed
egerenti
faetum
mulieri
dat
operam:
sic
agricultor
tritici,
&
ordei
qualitatibus
pernoscendis
nuntium
remittens,
vbi
earum
segetum
semina
terrae
commiserit,
vbi
occauerit
&
fouerit,
non
frustra
sui
laboris
praemium
expectat,
scilicet
numero¬
sae,
&
omnem
faetum
exuberantis
sobolis,
idem
cum
incumbit
insicioni,
non
qualis
sit
vtriusque
arboris,
qua
ipse
committit
natura,
non
qualis
habeatur
forma
glutinis,
non
quo
modo
liber
mollescat
libro
curiose
sci¬
scitatur,
at
cuneis
adactis,
at
insertis
oculis
subole¬
scentem
prolem
inspectat,
qua
flores
fructusque
pro¬
muntur;
Quid?
quod
homo,
quem
cum
sole
hominem
gignere
scripsit
Aristotiles
prolem
educit
semine,
non
semper
tamen,
nam
ex
centum,
ex
mille
etiam
congres¬
sibus
vix
vnus
quandoque
non
irritus,
sed
vt
sit
ratus,
vt
etiam
sit
numerosus,
nihilo
tamen
minus
sui
seminis
ignorat
ipse
naturam,
quae
nec
plene
philosophis
cogni¬
ta,
nec
medicis
rixantibus
iam
dudum
inter
se
se
an
sit
quod
superfluit
alimento,
an
è
cerebro,
an
è
toto
cor¬
pore,
an
aliunde
fluat.
Proijciatur
ne
à
solo
mare?
num
&
foemina
quicquam
seminis
profundatur,
quae
cum
incerta,
cum
prorsus
etiam
ignorata
illi
sit,
non
frustratur
propterea
sobole,
sed
si
prolificum
semem
eius
fuerit,
idque
proprijs
locis
receperit
non
sterilis
mulier,
concurrantque
reliqua
munia,
tam
agentis
viri,
quam